IGNEM (per) traducendi infantes mos Vett. idololatricus

IGNEM (per) traducendi infantes mos Vett. idololatricus
per IGNEM traducendi infantes mos Vett. idololatricus
in S. Scriptura, memoratur non uno loco, ubi de Molocho, Ammonitarum idolo, sermo est. Et quidem sunt, qui ei filios filiasque cremâsse Parentes velint; more Poenatum, Phoenicum, Cretensiumque, qui simili τεκνοθυσίαν Saturnum coluêre. Alii tamen non combustos in honorem Molochi, aut mactatos infantes aiunt, sed tantum per Ignem traductos, quae traductio lustratio quaedam s. februatio fuisse videtur. Id enim saltem indigitari videtur 2. Reg. c. 23. v. 10. et plerique Hebraeorum sic sentiunt: e quibus R. Moses Maimonides ritum sic describit, ex tralatione Dionys. Voss. Accenso igne magno, partem sui accipiedbant seminis, quam dein Sacerdotibus Igni sevientibus tradebant. At Sacerdotes, ubi filium accepissent eum patri restituebant; quo ipse ex sententia sua eum per ignem traduceret. Igitur pater filium, permissu Sacerdorum, per ignem agebat. pedibus autem iubebat transire, donec flammae quidquid erat immersus foret. Nam enim molocho eum comburebant, quomodo liberos suos aliis exurebant Diis; sed cultus ille Molochi tantum in transitu consistebat:Sed nil impedit, quo minus utrumque factum dicamus: sane id sudaet locus Ps. 106. v. 37. et Ier. c. 7. v. 31. Vide quoque 2. Reg. c. et v. cit. ubi Tophet, quod erat in valle hinnom, contraminatum, ritumque hunc horrendum a Iosia sublatum habes. Plura hanc in rem, apud Ioh. Selden. Syntagm. de Diis Syris, ubi de Molocho, Iac. Ouzel. Animadv. Minucianis p. 190. et 191. nec non in voce Moloch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”